- EURYDICE
- I.EURYDICEuxor Orphei vatis, cuius amore captus Aristaeus, cum vim illi inferre pararet, illa per avia fugiens incidit in colubrum in herba delitescentem, cuius morsu interiit. Virg. Georg. l. 4. v. 457.Illa quidem dum te fugeret per flumina praeceps,Immanem ante pedes hydrum moritura puellaServantem ripas alta non vidit in herba.Orpheus vero uxoris mortem aegerrime ferens, acceptâ citharâ, inferos adiit, ubi Plutonem Proserpinamqueve tam suavi carmine demulsit, ut ei uxorem ab inferis reducere permitterent, eâ tamen conditione, ne prius eam, quam ad superos rediisset, intueretur. Quam legem cum ille amotis impatientiâ esset praevaricatus, Eurydice denuo ad inferos est retracta. Unde Virg. Ibid. v. 485. et seqq.Iamque pedem referens, casus evaserat omnes,Redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,Pone sequens (namque hanc dederat Proserpina legem)Cum subita incautum dementia cepit amantem;Ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes.Restitit, Eurydicenqueve suam iam luce sub ipsaImmemor, heu, victusque animi, respexit ibi omnisEffusus labor, atque immitis rupta tyranniFoedera, ----Ovid. Met l. 10. v. 30.---- Vastique silentia regniEurydices oro,Ibid. v. 48.Eurydicemqueve vocant: umbras erat illa recentesInter.Ibid. v. 50. et seqq.Hanc simul et legem Rhodopeius accipit Heros,Ne flectat retro sua lumina, donec AvernasExierint valles: aut irrita dona futura.Carpitur acclivus per muta silentia trames,Arduus, obscurus, caligine densus opaca,Nec procul abfuerant telluris margine summae.Hîc ne deficeret, metuens, avidusque videndi,Flexit amans oculos: et protinus illa relapsa est.Senec. in Herculis Oetaei. Act. 3. choro. v. 53. et seqq.Consumptas iterum DeaSupplent Eurydices colos.Sed dum respicit immemor,Nec credens sibi radditamOrpheus Eurydicen sequi,Cantus praemia perdidit.Ita quoqueve ceteri poetae. Aliter tamen visum Platoni, qui in Convivio suo sic habet: Ο᾿ρφἑα δὲ τὸν Ο´ιάγρου ἀπέπεμψαν ἐξ ἅδου, φάσμα δείξαντες τῆς γυναικὸς ἐφ᾿ ἣν ἑκών ἧκεν, αὐ τὴν δ᾿ οὐ δόντες. Item Eurydice Clymeni filia, uxor Nestoris, ex qua 7. filios, et unam filiam suscepit. Hom. Odyss. 3. Nic. Lloydius.II.EURYDICEuxor Ptolomaei, filia Lagi, ex illa Ptolomaei Cerauni pater. Item, uxor Aridaei, iussu Olympiadis occisa. Diod. Sicul. l. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.